monumenta.ch > Augustinus > 12.13
Augustinus, De Trinitate, 5XI 12 <<<     >>> XIII 14

Augustinus, De Trinitate, 5, XII 13

1 Nec movere debet quoniam diximus relative dici spiritum sanctum (non ipsam trinitatem sed eum qui est in trinitate), quia non ei videtur vicissim respondere vocabulum eius ad quem refertur. Non enim sicut dicimus servum domini et dominum servi, filium patris et patrem filii quoniam ista relative dicuntur, ita etiam hic possumus dicere. Dicimus enim spiritum sanctum patris, sed non vicissim dicimus patrem spiritus sancti ne filius eius intellegatur spiritus sanctus. Item dicimus spiritum sanctum filii, sed non dicimus filium spiritus sancti ne pater eius intellegatur spiritus sanctus. In multis enim relativis hoc contingit ut non inveniatur vocabulum quo sibi vicissim respondeant quae ad se referuntur. Quid enim tam manifeste relative dicitur quam pignus? Ad id quippe refertur cuius pignus est, et semper pignus alicuius rei pignus est. Num ergo cum dicimus pignus patris et filii possumus vicissim dicere patrem pignoris aut filium pignoris? At vero cum dicimus donum patris et filii, non quidem possumus dicere patrem doni aut filium doni, sed ut haec vicissim respondeant dicimus donum donatoris et donatorem doni quia hic potuit inveniri usitatum vocabulum, illic non potuit.
Augustinus HOME

bke14.74r